Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 112
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque his lassis recentes atque integri canes succedunt, neque tamen magna onera imponuntur, sed duntaxat negotiatorem, &aurigam &pellium fasciculum uehunt. Ergo unoquoque die negotiator habet tandiu necesse commutare canes &aurigas, quoad ad montes, ubi emat pelles, peruenerit. Praeterea haec mihi de canibus dicere nunc uenit in mentem. Cretica canis expeditissima, saltuque maxime ualet, ut Cretenses testantur, &fama peruagatur. Ex canibus maximi animi est Molossus, quia acriter animosi sunt Molossi uiri. Carmanius uir, &canis eiusdem nationis, animo agresti atque adco duro, immansueti ac feri existimantur, ut natura mansuefie ri non queant.