# Ex Aeliani Historia 112

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/112

Itaque his lassis recentes atque integri canes succedunt, neque tamen magna onera imponuntur, sed duntaxat negotiatorem, & aurigam & pellium fasciculum uehunt. Ergo unoquoque die negotiator habet tandiu necesse commutare canes & aurigas, quoad ad montes, ubi emat pelles, peruenerit. Praeterea haec mihi de canibus dicere nunc uenit in mentem. Cretica canis expeditissima, saltuque maxime ualet, ut Cretenses testantur, & fama peruagatur. Ex canibus maximi animi est Molossus, quia acriter animosi sunt Molossi uiri. Carmanius uir, & canis eiusdem nationis, animo agresti atque adco duro, immansueti ac feri existimantur, ut natura mansuefie ri non queant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
