Latin
FINIS LIBRI III
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 115
Unproofread scanNot analysed yet
E Qui Lycospades nuncupati, Graecorum homiEnum cum studiosi esse dicuntur, tum de huiuscemodi hominum genere mirificam notionem habere, ut naturali quodam sensu ad eos amandos afficiantur: neque enim palpantibus se offenduntur, neque resiliunt, sed tanquam constricti tencrentur, totum diem cum ijs traducunt, atque somnum prope eosdem capiunt. Sin ad ipsos barbarus accedit, quemadmodum ex uestigijs sagaciter odorantes canes feras percipiunt, sic eos equi cognoscunt, &clamorem tollunt, &tanquam sanè feram bestiam extimescentes, dant se in fugam. Iam porro ijs ad quos essueuerunt, &pabulum obijcientibus mirisice oblestantur, maxime aurigis formosi uideri student, quod quidem ipsum cum natant ostendunt: tum enim in aquam bene penitus procedunt, ut &nitidum os efficiant, &ne sordidum quippiam ex praesepi, aut de uia illi tum deformet speciosum nitorem, ac odorati unguenti suauitatem. Homeri &Simonidis testimonio, in amore, &delitijs habere existimantur. Cur Lycospades equi animosi dicuntur. CAP. Ycospadas alij ideo dicunt à srenis Iupatis appelLlari, quòd his effrenationem eorum praecipitem sessores moderentur.