# Ex Aeliani Historia 116

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/116

Plutarchus ex parentis sui sententia existimat hos optimos & uelocissimos esse, qui à lupo appetiti, ex eius faucibus euaserint: quod ipsum dubitationem habet, cur ij quos lupus mordicus presserit acriter animosi efficiantur, cum ferae bestię morsus, terrorem potius, quàm animum facere uideatur: & timidi effecti, quemadmodum ferae cendiculis attentatae magis insidiarum metuentes sunt, ita hi à currendi celeritate sese sustinent: Quamobrem dicimus huiuscemodi equos non ex eo magis ad currendum praestare, quòd cum pulli essent ex lupis euaserunt, sed quia animosi, & ueloces natura essent, propterea effugisse. Neque enim Vlysses iccirco prudens factus fuit, quòd ex Cyclope effugisset, sed quòd prudens esset, ideo ex Cyclope elapsum fuisse. Quemadmodum equi carent palpebris inferioribus. Via palpebris Equi in gena inferiore carent, propterea Apelli Ephesio qui equum quempiam pinxisset, reprehensionem attulisse serunt. Alij non Apelli hoc accidisse, sed Niconi aiunt, cum tamen scien tissime reliquas caeteras equi partes pinxisset: hanc partem illi uitio uersam fuisse. De Equorum lauatione. CAP. X ijs quiequinae tractationis periti sunt audiui Eequum delectari lauatione & unguentis.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
