# Ex Aeliani Historia 121

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/121

Iam quod longe ateque peruagatum est, qualis in Alexandrum Bucephalus fuerit, propterea nihil mihi iucunditatis ad narrandum habere uidetur. Antiochi item equum praetereo, qui ut dominum suum ulcisceretur, Gallo nomine Centoarati, qui Antiochum in pugna interfecerat, necem intulit. Socles formae pulchritudine egregius Atheniensis, quem mihi permulti ignorare uidentur, equum emit pulchrum, & tam uehementi in se amore incensum, ut cum adesse sentiret dominum, exultaret & gestiret, cum ascendere pararet, se ad conscensum praestaret obedientem, cum ante oculos consisteret, ille suauiter & amatorie in eum intueretur. Quae omnia catenus amatoria & iucunda uisa sunt, quoad petulantiam in adolescentem attentare conatus est, simul & fama turpitudinis de ambobus lissipata extitit, tum eam infamiam Socles sibi conflari non passus, ut in amatorem flagitiosum, & petulantem, odio incensus cquum uendidit. Is non ferens ab adamato suo se distractum abesse, acerrima inedia uoluntariam sibi consciuit mortem. Gillij De Bucephalo equo.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
