# Ex Aeliani Historia 124

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/124

Imo est. Enimuero magnitudo & celeritas ipsa ceruicisque eminentia, & crurum facilis contractio, facilisque porrectio, & ungularum crepitus inducunt, cum ut audacius is exultet & gestiat, insolentiusque efferatur: tum maxime comata equa mollitie, & insolentia diffluens superbiat, eamque ob rem ab asinis se iniri indignissime ferat, ut maximo uicissim gaudio compleatur, cum equo tanquam nuptijs sociata int, ob idque ipsum se plurimi esse arbitretur: cuiusmodi affectus gnari, qui sibi mulos gigni uolunt, equae ubam temere, & sine artificio tondent. Posteaque asinos admittunt, ea uero tum mariti ignobilitatem cuius prius pudebat, & contra quem antè resistebat, facilime patitur, atque eius rei Sophocles meminisse uidetur. Quemadmodum equa capitur musica. KX. CAP. lbiae cantu usque eò capiuntur Libycę equae, ut hiu Tius blandimentis ad homines mansuescant, & insultare desinant: quocunque cas cantiuncularum blandiciae inuitauerint, eò pastorem consequuntur: cum ille insistit, hae etiam à progrediendo se sustinent, ac si cantum contentiorem ad tibiam canat, ex eo tanta uo suptate afficiuntur, ut lachrymas tenere non possint.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
