Latin
GILLII ACCESSIO. CAP. XXII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 128
Unproofread scanNot analysed yet
Iccircoque cornibus mutilum est, quòd uniuer sum caluarie os nullas commissuras habeat, nihilque humorum confluentium propter duritiem resistentem capiat, &uero uenae per hoc ipsum os pertinentes, propterea graciliores &debiliores, quia minus alantur: Itemque eorundem qui à cornibus nudi sunt, eò sicciorem ceruicem, ac minus fortem esse necesse est, quòd ipsorum pertenues uenae sint. Vaccae Arabicae propter alentium humorum confluxum, qui permultum generosae propagationis nutrimentum cornibus praestat, eisdem excellunt: quae uero cornibus carent, os humorem capere solitum, solidius habent, &haud quaquam hunc ipsum sibi humorem recipere potest. Quare incrementi causa cornibus existit influentia, quam sanè plurimae &crassissimae uenae humore quantum ferre possunt, grauidatae infundunt.