# Ex Aeliani Historia 129

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/129

Hoenicum libri testantur, indigenas uaccas ea esse Tmagnitudine, ut uel procerissimi pastores cum mulgent stare, atque adeo in scabellum ascendere habeant necesse, ubera ut possint pertingere. In Libya Indis finitima retrouersus pascentium boum esse armenta auditione accepi. Causa cur sic pascantur est, quòd ante oculos cornua habent, & quae ante pedes sunt, uidere non queant. Ex quo fit ut ingressionem ad cau dam retorquentes, herbam depascantur. Aristoteles ait Leuctricorum boum cornua atque aures, ex una stirpe cognata & simul contexta esse. CAP. XXVII. De Libycis bobus. Ibycorum boum tanta est innumerabilitas, tanta Litem celeritas, ut unum in sequentes uenatores interdum fallantur, quòd nimirum in alios feros incidant, & ille interim sub dumeta, faltusue subiens se subducat, alij autem similes exoriantur, & uenatorum oculos fallant: quorum quempiam si quis ingrediatur, insequi ne equo quidem, sed fessum longin quitate temporis comprehendet. Quòd si quis uitulum adhuc tenerum ceperit, & non statim occiderit, ex eo duplici commodo afficietur: Nam praeterquàm quòd & ipse commoditatem affert, matrem suam in captiuitatem inducit. Postea enim quàm uenator uitulum fune alligauit, ab eo secedit: illa filij desiderio inflammata, tanquam asilo stimulata fertur, cupiens dissoluta resiceum abducere: ac nimirum cornua compingit, ut uinculum laxet & distrahat: At enim corni bus in funis complicationem insertis, unà cum uitulo constricta tenetur: Cuius uenator cum iecur detraxit, & ubera excidit, & pellem exemit, carnes relinquit auibus & feris.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
