Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 131
Unproofread scanNot analysed yet
quorum Dipsa terga declarant non esse ad onus accipiendum figurata: ceruices autem natae ad iugum, tum uires humerorum &latitudines ad aratra extrahenda, quibus, quum terrę subigerentur fissione glebarum, ab illo aureo genere, ut poëtae loquuntur, uis nulla unquam afferebatur, Ferrea tum proles exorta repentè est, Ausaque funestum prima fabricarier ensem, Et gustare manu uinctum domitumque iuuencum. Tanta putabatur utilitas percipi ex bobus, ut eorum uilceribus uesci scelus haberetur. De cornu bouis lndici. CAP. XXX. Tolemaeo secundo ex India cornu allatum ferunt, quod tres amphoras caperet. Vnde conijcere possumus, bouem illum, à quo eiusmodi tantum cornu extitisset, maximum fuisse.