# Ex Aeliani Historia 133

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/133

CAP. XXXIIII. Vbulo pecori castrato Democritus ait tortuoOsa, gracilia, longa nasci cornua. Contrà testibus praedito enasci secundum radicem, crassa, recta, multoque minus prolixa, eosdemque latiori, quàm alteros fronte esse: Nam hic ibidem cum multae uenae sunt, ab ijs ossa dilatantur, simul & cornuum eruptio quoniam crassior existat, frontem huic in latitudinem proferunt. Castrato uero quòd sedes cornuum & initium enascendi perparuum habeat circulum, mi nus dilatantur. XXXV. De Api boue. CAP. Pis apud Aegyptios efficacissimus deus crediAtur, ex uacca quae fulgure afflata conceperit nascitur, Epaphum Graeci uocant. Atque huius generis antiquam stirpem repetentes, lo Argiuam Inachi filiam illius matrem fuisse testantur. Sed hunc sermonem Aegyptij ut mendacem reijciunt, temporis longinquitatem testem citantes. Epaphum enim multis pòst aeculis extitisse ferunt. Primum uero Apim permultis annorum milibus in homines uenisse. Insignes eius notas Herodotus, atque & Aristigoras explicant. Quibus Aegyptij non assentiuntur, nouem enim & uiginti eas huic sacro boui aptas, & consentaneas esse dicunt. Quaenam sint, tum quemadmodum per corpus sparsae, tum ut ipsis quasi floribus insignitus sit, aliunde intelligendum. Cuiusnam autem ex sideribus naturam unumquodque insigne per notas designet, Aegyptij satis superque declarant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
