# Ex Aeliani Historia 134

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/134

Etenim Nili ascensum, unum insigne significare aiunt: aliaque insignia aliarum rerum signifcationes esse, haud profecto prophanis, & diuinae historię intellectu facilia. Cum autem fama emanauit, Acgyptio rum deum exortum esse, ex scribis & sacerdotibus quidam ut documentum procreationi à patre traditum insignium notarum indicium accurate exquirant, eò ubi diua uacca partum ex sese ediderit, accedunt, atque ibidem domum ad orientem solem, ubi sanè alatur, quatuor menses, excitant. Postea autem quàm ibi nutritus est exoriente luna, scribae, facerdotes, & prophcrę eondem proficiscuntur, & simul nauem huic sacram instruunt, eaque ipsum Memphim transportant, ubi sedes huic sunt & commorationes suaues: tum curricula, puluerationes, exercitationes, & uaccarum formae praestantia insignium ędes, tanquam thalami in quos ingreditur, quum quam amat superuenire appetit: Itemque est puteus, & foris aquae potabilis, nam eiusmodi huic semper conducere mini stri & sacerdotes asserunt: Non item ex Nili potione, ne propter dulcedinem in immensam molem pinguescat. Iam uero quas pompas, quae sacrificia Aegy ptij conficiant, cum nouae alluuionis aduentum, tum dei exortum celebrantes, quas etiam saltationes tum agant, quos conuentus habeant, tum quemadmodum omnes urbes & uiri immor taliter gaudeant, lon gum esset explicare. Is autem ex cuius armento haec diuina bestia exorta fuerit, beatus habetur, summamque Aegyptiorum admirationem habct. Is bos praesensione ualet: Nec sanè uel puellas, uel aniculas ad tripodem sessitantes habet, neque sacra potione implet, sed pueri diuino afflatu concitati extra Iudentes, atque inter se ad numerum saltantes, consulentibus futura praedicunt. De acuto sensu Canum, & Boum, & aliorum

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
