Latin
CAP. XXXVI
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 136
Unproofread scanNot analysed yet
Primum infesto obtutu inter se intuentur, atque agresti iracundia ardentes, ignem naribus spirant, &terram pedibus spargunt, &puluerulenta actatione, &martiali spiritu contentissime uociferans uterque prouocat alterum: Ac posteaquàm tuba signum dederunt, ad pugnam acerbam effreni impetu ruentes, inter se mutuis uulneribus caedunt, &quemadmodum in pugna nauali duae praestantes naues permultis militibus armatis fulgentes, &uehementi uento &remis propulsae contrarijs, proris rostra inter se mutua allidunt, &concrepant armis, &strepitu uirorum: sic taurorum in coelum tandiu clamor fertur concurrentium, dum eorum alteruter ex certamine uictoriam retulcrit. Victus cum dolens de pugna à se male pugnata, tum uerecundans in armento comparcre, in syluam proficiscitur, &separatim à caeteris pascitur, ac in montibus aliquandiu se tanquam athleta quispiam exercet, dum collegerit uires, quibus cum scconfirmatum sentit, statim uociferatur, adco, ut sylua ad eius mugitus uehementer resonet: ac posteaquam se exercuit in pastionibus, remotus ab omni uenere uirium eneruatrice robori confidere incipit, &ad bellum descendens, facile ante uictorem, uincit.