# Ex Aeliani Historia 14

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/14

At enim me tibi longe pluribus communem studiorum causam commendare cupientem, obtrectatores interpellant, quos iam sero admodum cogito, huius meae historiae non fidem modo apud te eleuare (quod faciat quispiam me facile pati posse, honeste uero quo modo)? Verum etiam funditus tollere quod acerpissime ferrem, conaturos esse. Quorum hominum iniquitatem ualde timerem, si eodem quo plerique reges ingenio affectus esses, qui cum de historia quippiam agitur, ad alios (quod ipsum miserabile uidetur) magna securitate reijciunt: Ac si quid admittunt, id ipsum quasi sortitione facta, non iudicio probant. At enim cum sis historiae peritissimus, & prudens ingeniorum existimator, facile patior apud ipsum te xoriri huiusmodi obtrectatores, praesertim cum ex Athenęo planè sciam non defuisse qui dixerint: A quo niam Proteo & Nereo, qui ex profundo cmersissent, Aristoteles didicerit quid pisces agant? Eiusmodi enim scribit, ut imperitis miracula uideri queant. Veruntamen isto tuo iudicio praeditus Alexander, non has obtrectationes tantum improbauit, sed inusitata liberalitate illius historiam prosecutus fuit. Neque item tale quicquam ausi sunt reprehendere Eubolides, & Cephisodorus, quanquam contra Stagyritem uolumina conscripserunt. Neque uel nobilissimi phi losophi ab Aristotelis instituto dissentientes, huius hi storiam solertia animalium non solum spoliarunt, sed ipsi quoque separatim certos libros de propria quadam bestiarum ratione, & quasi sermone, diligenter perscripserunt. Bene Vale.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
