Latin
GILLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 141
Unproofread scanNot analysed yet
Axime serus taurus carnibus uescitur, &domesticis tauris maior est, ac cum equo in uelocitatis com paratione coniungitur. Oris rictus ad aures usque pertinet: tum rubro colore nitescit, &oculore candore noctu fulget, similiterque ut aures, cornua aliàs mo bilia habet. In pugna uero constanter firmat, pili contra naturam aliarum bestiarum ad caput uersus spectant, nuicto robore cum alijs animalibus belligeratur, quae postquam deuicit, exedit &conficit, egregieque pastorum uires &canum multitudinem contemnit: eius pellis ab ictibus esse dicitur inuicta: Non ui comprehenditur, ac si in foueam incidit, aliaue dolosa machinatione capitur, pristinę libertatis retinentissimus, sibi mortem con sciscit. Trogloditae, apud quos huiuscemodi belua nascitur, praestantissimam iudicant, cui insit leonis uis, equi celeritas, tauri robur, &quod magnam admirationem habet, serro non concedit. De Vacca. XLVI. CAP. Pud Aegyptios &Phoenices, sicut Porphyrius Ascribit, humanis carnibus potius usi fuissent, quàm uaccam comedissent: &quamuis tauris haud quaquam abstinerent, tamen uaccarum usus non modo mensarum consuetudini, uerum etiam sacrificationi interdictus fuit. Cur uaecas ueneri consecrant Aegyptij. XLVII. CAP. N Aegypti uico Sehussa nuncupato, non magno Iquidem, sed certe eleganti, qui in Hermopolitae