Latin
FINIS LIBRI IIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 145
Unproofread scanNot analysed yet
Syrium canem cognoscit &quod exorientem extimescit, statim ideo tandiu in subterraneam latebram abstruditur, quoad perniciosa canicula desistat ardere. Sunt pręterea alia duo genera caedis auida breui collo, latis humeris, hir sutis cruribus, rostro &pedibus minoribus, paruis oculis: ex ijs eum qui dorso &uentre ex albescit, &summis talis niger est, nonnulli miluum uocant. Alter niger, minor quidem eo quem modo dixi, sed certe robore non inferior: Lepores uenatur, omnibus pilis inhorrescit. Sępe etiam lupi cum pardalibus conplexu uenereo implicantur: Vnde nascuntur thoes: ac pellis quidem uarietate matris, aspectu autem patris speciem similitudinemque gerunt. Iam porrò tympanum quod lupina pelle constat, si inter alia tympa na, sicut Oppianus ait, ouillis pellibus instructa pulsetur, ipsum solum grauiter resonat, alia obmutescunt, nimirum oues etiam mortuae lupos mortuos perhorrescunt. De Lupis. CAP. Vpi collum in eas breuitatis angustias compulsum atque uehementer compressum est, ut contorqueri retroque uersari non queat: &si retro uelit aspicere, totum corporis truncum retorqueat, necesse est. raeditus est oculis. Enim Acerrimis atque acutissimis uero intempesta nocte, uel luna ipsa silente, lucis usura perfruitur: Et tametsi omnibus tenebrae offundun tur, non huic tamen lux eripitur: Hinc lycophos id temporis appellatur, cum lucem is solus naturae munere oculis perceptam habet.