# Ex Aeliani Historia 147

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/147

Mutuas sibi molientes insidias, eos enim ferunt primò in orbem circumagi, deinde excurrere, cum ex uertigine currendi & caligine eorum aliquis lapsus sit, in eum humi stratum caeteri omnes facto impetu ipsum laniant. Hoc quidem facere solent, cum uenationis facultate deficiuntur: Ita enim prae fame omnia nugas putant, quemadmodum scelerati homines nihil non prae pecunia praeclare contemnunt. De pugna Lupi contra Taurum. CAP. V. COntra Taurum lupus ire, & simul eum à fron te ideo adoriri non audet, quòd & cornua extimescat, & eorum robur mucronatum declinare studeat. Quamobrem primum uelut recta uia contra eum pugnaturus esset, prae se gerit minas, & illius oculis sese crebro inculcat: deinde se retorquens in dorsum insilit, & uerò acerrime ad eius perniciem incumbit, atque cum naturae astutia suam infirmitatem compensans, ipsum expugnat. Quemadmodum delapsos houes in lacum Lupi capiunt. CAP. VI. Olboui qui in profundam inciderit paludem, Iupi

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
