# Ex Aeliani Historia 149

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, FINIS LIBRI IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/149

Ergo si probe Dij tenent quodnam animal sit mansuetissimum, quodque immanitate efferatissimum, non est nobis horum scientia negligenda. Pythocharis tibicen, cum ad tibiam magna contentione inciratos numeros caneret, luporum impetum repressisse fertur. De Iupis Maeotidis. CAP. VIII. Ecundum Maeotidis paludis Conopium nuncuOpatum, lupi quos non à domesticis canibus differre dicas, cum picatoribus studiose uersantur: Quòd si maritima: praedae partem fuerint assecuti, cum his uiris rem maritimam tractantibus, & pacem habent, & tanquam foedere deuinciuntur: sin nihil consequuntur, eorum retia lacerant, & distrahunt, & pro eo quòd nihil dederunt, damnum retribuunt. De lupis flumen traijcientibus, CAP. IX. Vpi fluuios transmittentes, ne ui fluctuum atque Limpressione funditus euertantur, stabilitatem ac

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
