Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 157
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum uero cursum transcurrere nulli concedatur. Postea autem quàm foeminae pepererunt, patres circum pullos à partu recentes summa custodia uersantur, eorumque commorationes locis Indiae desertissimis sunt. Cum à uenatoribus Indis inuaduntur, pullos suos adhuc aetate infirmos à tergo suo pascentes habent, atque pro eis propugnant: contra equites audent uenire, eosque ferire. Tanto sanè hi robore existunt, nihil eis ut obsistere queat, quin statim &concidat, &perdatur, equorumque incursu latera discerpunt, ac lacerant, &uiscera disrumpunt: ex quo fit, ut ad eos equi appropinquare ualde metuant, appropinquatio enim capitalem utrisque mulctam miserabiliter infert. Ex eo nanque conflictu non equi modò, sed &asini pereunt: pergrauiter calcibus pugnant, eorum morsus eatenus acerbiores existunt, ut quicquid comprehenderint, funditus diripiant: ex his uero qui sunt confirmata aetate incompraehensibiles sunt. Carnes eorum quod amarissimae sint, haudquaquam esculentae.