# Ex Aeliani Historia 157

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/157

Eorum uero cursum transcurrere nulli concedatur. Postea autem quàm foeminae pepererunt, patres circum pullos à partu recentes summa custodia uersantur, eorumque commorationes locis Indiae desertissimis sunt. Cum à uenatoribus Indis inuaduntur, pullos suos adhuc aetate infirmos à tergo suo pascentes habent, atque pro eis propugnant: contra equites audent uenire, eosque ferire. Tanto sanè hi robore existunt, nihil eis ut obsistere queat, quin statim & concidat, & perdatur, equorumque incursu latera discerpunt, ac lacerant, & uiscera disrumpunt: ex quo fit, ut ad eos equi appropinquare ualde metuant, appropinquatio enim capitalem utrisque mulctam miserabiliter infert. Ex eo nanque conflictu non equi modò, sed & asini pereunt: pergrauiter calcibus pugnant, eorum morsus eatenus acerbiores existunt, ut quicquid comprehenderint, funditus diripiant: ex his uero qui sunt confirmata aetate incompraehensibiles sunt. Carnes eorum quod amarissimae sint, haudquaquam esculentae.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
