# Ex Aeliani Historia 158

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GILLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/158

Nagrorum genus uelox ut procella fertur, roObustis unguibus armatur, immanem gerit animum, eorum corpus satis amplum enitescit, tum argenteo colore, tum longis auribus spectatur, nigra uirta in utroque extremo niuea corona ornata per medium dorsum decurrit, pastu aluntur herbarum, quas abunde fundit terra, fortibus seris opima praeda saepe fiunt, magna uxorum multitudine gaudent, quoquò maritus ducit, soeminae sequuntur, siue is ad pastiones, siue ad fontes proficiscitur, atque ad uesperam unà cum ipso ad domesticam sedem redeunt: ac nimirum ex obtrectatione, & riu alitate tantopere laporat, ut sui pulli de matre sint ei suspecti. Itaque socninae parienti proximus assidens, partum expectat, ac si foemina editur, amat partum, & lingens ipsum lingua conformat: Sin autem editum marem uidet, tum sanè animo incitatur, & ex aegritudine laborare incipit, quòd alter mas natus sit, qui matre aliquando potiri possit, quamobrem furenti animo & prompto pullorum testiculos aggreditur abscindere: Mater etsi pariendi doloribus debilitata, suo tamen infelici filio contra patrem auxiliari molitur, & quemadmodum in uastatione urbis, cum hostes filio interfecto matrem trahunt, quae gnatum adhuc caede palpi tantem plangit, & magno gemitu plorat, genas Iacerans, & mamillas filij sanguine madentes uexat: Sic onagra uidens filium uicinum ad moriendum, miserabiliter lamentatur, & lugenti persimilis est. Diceres miseram suum partum circueuntem suaui & supplicilocutione dicere: Marite, cur tuus aspectus tam truculentus? Cur oculi tui, qui ante lucidi essent, sanguinei apparent? An ne Medusae faciem uides, quae homines in saxa conuertit? an ne leaenam plangentem arreptos catulos? Ome miseram quae partum edidi infelicem ob scoelus paternum: O filium hoc miseriorem, quòd non unguibus leonum, sed plusquàm hostilibus patris dentibus ob riualem inuidiam castraris: O quàm ualde acerbum est obtrecta tionis uirus. Naturae enim (à qua prima commenda tio proficiscitur, ut filios diligamus) uim longe superat, non enim eorum quae procreauerit mouetur: non locios, non parentes, non fratres agnoscit.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
