Latin
CAP. XXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 159
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIIII. De Onorentauro. Nocentaurum quisquis uidit, non incredibile ducet, quod fama peruagatum est, Centauros fuisse, neque fictores atque pictores in eorum descriptione errasse. Verum siue reuera fuerint, siue omni cera flexibilior, &ad fingendum habilior, fama illos finxerit, praetereo. De onocentauro quidem mihi nunc est animus explicare, quae auditione, &fama accepi. Eum ipsum homini ore, &promissa barba similem esse, simul &collum, &pectus humanam speciem, similitudinemque gerere: mammas distantes ex pectore pendêre: humeros, brachia humanam figuram habere: dorsum, uentrem, posteriores pedes, asino persimiles esse: &quemadmodum asinum, sic cinereo colore esse: imum uentrem leuiter exalbescere: duplicem usum ei manus praestare, nam celeritate ubi sit opus, eae manus praecurrunt ante posteriores pedes: Ex quo fit, ut non caeterorum quadrupedum cursu superetur: ac ubi rursus habet necesse uel cibum capere, uel aliud quiddam tollere, qui antea pedes essent, manus efficiuntur: tumque non graditur, sed in sessione quiescit: Animal est graui animi acerbitate, nam si capiatur, non ferens seruitutem, libertatis desiderio ab omni cibo abhorret, &famè sibi mortem consciscit.