Latin
DE BESTIARVM PRAESTANTIA
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 16
Unproofread scanNot analysed yet
Earum intelligentes dicuntur fuisse cum alij plerique, tum Melampus Tiresias, Apollonius: ac nonnullę quidem nationes quorundam animalium uoces percipiunt. Etenim uarius &multiplex earum sonus diuersam significationem ostendit. Alium sanè sonum edunt cum sunt in metu, alium cum ad cibum inuitant, aliam mittunt uocem, cum ad pugnam prouocant. Canini enim latratus uarietatem uenator intelligit: nimirum hunc modò leporem uestigare, modò intenire, modò ab eo aberrare. Et bubulcus ex boum mugitu noscit, uel cum is esurit, &sitit, uel cum uitulum quaerit. Et rugiens leo, minas significat: &lupus ululans, perniciem illaturum se declarat: neque balantes oues quibus egeant pastorem latent. Nae multis, tanta in ijs uarietas est: ut uel hominibus ipsis qui totam aetatem in hanc rem consumpserunt, difficile sit earum infi nitatem obseruare. Cum enim Augures in coruis &cornicibus aliquot uocum differentias notassent, reliquas humano ingenio incomprehensibiles omiserunt. am porrò psitaci, corui, picae humanum sermonem imitantur, &memoriam eorum quae audiuerunt retinent, &docentibus ad discendum studiose obediunt, saepeque numero permulta domesticorum peccata indicant. Hyena autem, quam Indi Crocutam nominant, nullo docente expressa hominis uoce utitur, ut quem captu facilem obseruauerit, scientissime appellare sciat. At enim dices non omnes bestię nostratia imitari sciunt. Quid tum? neque omnes homines non ad animalium solum uoces, sed ne ad latinum quidem sermonem dociles existunt. Neque uero minus alienum uidetur solam hominis uocem, quòd à nobis intelligatur, sermonem appellare: quàm si corui solam suam dignitatem habere, nos autem, quòd humanam linguam non assequantur, sermonis expertes existiment: quàm si Attici solAtticam sermonem dicant, alios huius imperitos sermone carere arbitrentur.