Latin
CAP. XXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 161
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quidem ipsum Thales ubi intellexisset, sapientia ulciscendam illius malitiam arbi ratus, pro sale eum spongijs &lana onerari praecepit: Mulus instructarum sibi insidiarum ignarus, ex ueteri consuetudine cecidit. Cum autem aqua completum onus esse grauius sensisset, atque astutiam in detrimentum sibi uersam percepisset, ex eo tempore sine fraude &molestia flumina transiens, ab omni lapsu tibias sustinebat, &salem ab eo incommodo integrum conseruabat.