# Ex Aeliani Historia 161

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/161

Hoc quidem ipsum Thales ubi intellexisset, sapientia ulciscendam illius malitiam arbi ratus, pro sale eum spongijs & lana onerari praecepit: Mulus instructarum sibi insidiarum ignarus, ex ueteri consuetudine cecidit. Cum autem aqua completum onus esse grauius sensisset, atque astutiam in detrimentum sibi uersam percepisset, ex eo tempore sine fraude & molestia flumina transiens, ab omni lapsu tibias sustinebat, & salem ab eo incommodo integrum conseruabat.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
