# Ex Aeliani Historia 162

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/162

GILLII ACCESSIO. CAP. XXVIII. De Tigride. Igride nihil ex omnibus feris ad spectandum iucundius naturae solertia finxit. Nam formę pulchritudine tam ualde inter feras eximia est, quàm lon ge caeteris auibus pauo excellit: Leęnae omnino similis uidetur, praeter solam pellem, quam uariam maculae purpurescentes, & efflorentes exornant. Ad cursum omnibus feris praestat. Vana quaedam fama ex eo uenit in sermonem hominum, huius generis nullum marem esse, quòd foeminam saepe uideas, marem non item: hic enim relictis pullis, primum ut uenatorem sensit, statim incitato cursu se in fugam conijcit. Illa autem captiuos filios consequens, sua sponte in casses incidit, ac si nauigaturi sunt, ad naues usque proficiscitur, illisque recuperatis, incredibili lętitia abit: quòd si iam nauem, in qua capti pulli sunt, soluisse uideat, moerore gemituque sese in littore conficit, saepeque ex eo acerrimo dolore perit. Tigrem dicunt si tympa norum sono obstrepitur, insanire, atque furere, seseque discerpere, & lacerare. Megasthenes scriptis mandauit, in Prasijs tigres gigni leonibus duplo serè maiores, eo robore, ut si de mansuctis unus à quatuor. hominibus ductus, muli posteriorem pedem compre henderit, ad setrahat. Quemadmodum amat Tigris suos familiares. XIX. CAP. OLutarchus scribit hoedum, quo cum tigridi uiuenI. di consuetudo esset, cum deuorandum huic quidam obiecissent, eiusmodi feram, quamuis alterius cibi nulla facultas esset, ab eo edendo non modò se susten tasse, uerum ut etiam ne hoedo, sed alio cibo famen depelleret, caueam qua contineretur, distraxisse, & dirupisse. XX. CAP. De Camelis. IErodotus scribit, Camelum in posterioribus cru

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
