Latin
CAP. XXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 164
Unproofread scanNot analysed yet
de Laij filio &Thelepho, qui simul recumbens, tametsi cum matre complexu uenereo non iunctus fuerit, incaestum tamen stuprum cum ipsa confecisset, nisi eos diuino ductu draco diremisset. Animalibus enim rationis expertibus eiusmodi concubitus ex corporis contactu natura cognoscendos dedit, neque ad tos coitus percipiendos notionibus ullis egent. Etenim Camelus cum matre nunquam concumbit: Cuius rei exemplo est pastor quispiam, is cum foeminam quoad ius fieri poterat, exceptis genitalibus obtexisset, deindeque filium matri sic opertae admisisset: hic ex latepris coitus appetitione falsus, matrem imprudens superuenit suam, quod ubi intellexisset, Camelarium icelerati coitus admissarium &mordicus premens, &ad terram abiectum genibus affligens, cum summis doloribus interfecit, atque seipsum praecipitem agens, uoluntariam mortem sibi consciuit.