Latin
CAP. XXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 166-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIIII. hinocerotis figuram nimis ualde frigidum esset describere, quum permulti ex Graecis &Romanis, qui illum uiderunt, eius formam planè sciant: at enim uim &illius naturam actionum non alienum est exponere: Quòd in summa nare cornu gerit, cuius mucro acutus existit, ex eo nomen traxit, neque ipsum illud de robore concedit ferro: quod quidem ipsum, cum est contra Elephantum pugnaturus, saxis exacuit, &limat: caetera non ciparia cum Elephanto, nam hic &procerissimus est, &fortissimus. Cornu igitur cuspidato Elephanti crura subiens, aluum discerpit, &lacerat: isque effuso sanguine decumbit. Pugna eorum est de pastionibus, pro ijsque tuendis multi mori dicuntur: ac si aluum non praeoccuparit rhinoceros, sed in aliam Elephanti partem aberrarit, Elephantinis dentibus distrahitur: ac tametsi cius pellis ea existat firmitate, ut aegre iaculo penetrari queat, tamen tam uiolentus est Elephanti impetus, ut eam traijciat.