# Ex Aeliani Historia 166-2

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/166-2

CAP. XXIIII. hinocerotis figuram nimis ualde frigidum esset describere, quum permulti ex Graecis & Romanis, qui illum uiderunt, eius formam planè sciant: at enim uim & illius naturam actionum non alienum est exponere: Quòd in summa nare cornu gerit, cuius mucro acutus existit, ex eo nomen traxit, neque ipsum illud de robore concedit ferro: quod quidem ipsum, cum est contra Elephantum pugnaturus, saxis exacuit, & limat: caetera non ciparia cum Elephanto, nam hic & procerissimus est, & fortissimus. Cornu igitur cuspidato Elephanti crura subiens, aluum discerpit, & lacerat: isque effuso sanguine decumbit. Pugna eorum est de pastionibus, pro ijsque tuendis multi mori dicuntur: ac si aluum non praeoccuparit rhinoceros, sed in aliam Elephanti partem aberrarit, Elephantinis dentibus distrahitur: ac tametsi cius pellis ea existat firmitate, ut aegre iaculo penetrari queat, tamen tam uiolentus est Elephanti impetus, ut eam traijciat.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
