# Ex Aeliani Historia 172

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. CAP. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/172

di ei adimit, & semen genitale perdit. Quare Homerus abstrusa naturae perscrutatus, mihi, cum salices trugiperdas suis uersibus dixit, earum uim adumbratè ostendisse uidetur. Cum autem cicutam homo biberit, ei sanguis quasi conglaciat, & eatenus concre tione spissus fit, ut inde moriatur. Suillum uero pecus, huius saturitate se licet compleuerit, tantum abest eius ueneno tollatur, hac ut maxime pinguescat. Suillum pecus non nascitur in India. CAP. VI. Pud Indos nullum suem neque ferum neque cicuArem nasci Ctesias Cnydius ait, & suilli generis isum Indos à se detestari, & tantopere ab eo uescendo, quàm ab humanis carnibus, abhorrere. In Macedonia sues muti esse dicuntur. De Sue alato, CAP. VII. Vem alatum Clazomenis exortum fuisse auditum Oest, qui Clazomenios agros uastaret. Quod quidem ipsum in Clazomeniorum finibus Artemon confirmauit accidisse: unde illic locus decantatus, Sus alatus nominatur. Id quod si cuipiam fabula uideatur, & ego hoc idem non ignorem, tamen de animali dictum facile patior. Agatharsides ait sues in Aethiopia cornua habere. De suis medicina. CAP. VIII. Vnt sues medicae curationis non imperiti, nam Ocum imprudentes Hyosciamum comederint, etsi gerrime afficiuntur, tamen reptantes sese ad aquas trahunt: quo profecti, cancros legunt, & deuorant, eorumque cibo ad incolumitatem restituuntur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
