# Ex Aeliani Historia 176

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/176

Secundus rccens, defatigato succedens anteit, atque alij oines in aliorum uicem succedentes, duces efficiuntur: pedibus tanquam remis utuntur, cornua excelsa tanquam uela uentis permittunt. Mutuo inter se odio omne serpentium ceruorumque genus flagrat inexpiabili, ser pentem ceruus longe lateque inquirens, tandem in illius uestigia, longis flexionibus apparentia, iucunde peruenit, naribusque ad cauernam admotis, ad pugnam pugnare nolentem ipsum, profert. Serpens extracta, in altut ollit collum, & crepitu dentium horribilis est, & acerba sibila anhclat: Contrà ceruus ridenti similis euestigio inaniter pugnantem, & cerui collum & crura circumplicantem, in sexcenta frusta lacerat. In Libycis finibus magna uis serpentum, ceruum (cum solus humi stratus iacet) undique inuadit, & in eius pellem dentes configit, neque cerui ulla pars est, quae non serpentibus circunfusa sit, aliae caput mordicus premunt, aliae collum & pectus, uentremque distrahunt, aliae item utrinque circum latera uersantes instant, nonnullae crura, aliae dorsum depascuntur, aliae ex inguinibus pendent hostiliter infixae.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
