Latin
CAP. XIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 178
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. Quo in loco cerua parit. CEcundum uias cerua parere solet, quod quidem Dipsum sapienter facere uidetur, uel quòd hinnulis suis insidias à feris timcat fieri, uel quia celeritatis fidu cia homines egregie contemnat. Non enim, tametsi infirmior, dubitat eos effugere posse: postea autem quàm scopimo corporis habitu affectam sentit, non implius iuxta uias partum edit, quod iam se minus accommodatam ad currendum intelligit: at enim uel in saltibus uel conuallibus parit. De Ccruorum moderatione. CAP. XV. Eruus ad uiuendum praesentibus contentus est, Cnec plura desiderat, imò uero hominibus tempe rantius multò &uentri moderatur, &cupiditates continet. Nam in Hellesponto collis est, ubi cerui quorum altera diffissa est auris, sic pascuntur, illius extra fines ut nunquam progrediantur, nec enim alias pastiones desiderant, nec prata alia bonitate praestantiora concupiscunt: &uero satis habent omni ann tempore praesentibus uesci. Quid ad haec homines? quos sanè nunquam ne orbis quidem terrae explere queat. CAP. XVI. De Syrorum ceruis. N Amano, Libano, &Carmelo Syriae montibus, Acerui nascuntur, qui cum in Cyprum transmittere