Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 181
Unproofread scanNot analysed yet
Fluuius est, nomine Pontus in quo lapis inuenitur, cuius suffitu serpentes pelluntur, acsi quis aqua perfuderit, incendio conflagrat: sin ardentem flabello incendere uelis, restinguitur, atque eius suffimentum odorem sulfure tetriorem emittit, in quod quidem ipsum, etiam Nicander consentit. Quemadmodum Apri &Cerui musica caCAP. XX. piuntur. CYrrhenorum sermone peruagatum est, apros, &Iccruos apud eos cum retibus &canibus, ut uenandi sanè usus ferre solet, tum multo maxime mu sicae adiumento capi, quod quidem ipsum quemadmodum fiat, iam porro dicam: Circumiectis retibus, &caeteris instrumentis accommodatis ad faciendas bestijs insidias, collocatis, homo ad tibiam canendi bene peritus, quoad eius fieri potest, omnem cantus contentionem remittit, &relaxat, &quidlibet ad canendum suaue pręclare usurpat, &sensim pedetentimque progrediens in montium uertices &conualles, atque, ut breui explicem, in omnia lustra ferarum, &cubilia, tibię cantu influit, ac nimirum primo in eorum aures influen tis soni insolentia ipsos exterret: deinde cum impotenti uoluptate aures tenentur, tum nullo negotio compre henduntur, cantusque suauitate permulsi, &deliniti, in eorum quae procreauerint &domesticarum sedium obliuionem ueniunt: Etiam si ferae bestiae non à locis ubi uersari assueuerunt, aberrare solent. Sic igitur Tyrrhenae bestiae paulatim tanquam suadae illecebra ducuntur &quasi cantu praestrictae, in laqueos sese inserunt, quibus illaqueatae comprehenduntur. In Scythia natio quaedam ferorum hominum est, qui ex feritate ceruos in eam mansuetudinem traduxit, ut in cicuribus illis tanquam equis insidcat.