# Ex Aeliani Historia 183

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, SYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/183

Vlato capite praeditus, similiter dama longe inferior est, tum splendidis oculis, suaui colore, alacri aspe ctu est: tum recti à capite cornuum rami exoriuntur, quorum mucrones retro ad tergum uersus retorquemtur. Domesticam sedem mirifice amplectitur, nam si ipsum uinculis astrictum uenatores in alicnum locum longinquum abduxerint, ac ibidem in pastionibus liberum & solutum reliquerint, non obliuiscitur ad consucta loca redire, neque diu patitur apud exter nos ut hospes erret, neque enim solis hominibus ami ca patria est, sed eius desiderio etiam ferae bestiae terieni. De feris Capris. XXIIII. CAP. OAprae ferae ad summos Lihycorum montium uertices commorantur, ad boum magnitudinem accedunt, ipsarum armi & crura luxuriosis pilis disfluunt, tibijs paruis, frontibus rotundis, oculis raris, & concauis, non ualde proiectis sunt. Cornibus post primum exortum utrisque ab alteris longe auersis, & aberrantibus, & incuruis, non enim similiter atque aliarum caprarum recta existunt, sed catenus retorquentur, ut ad armos pertingant.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
