# Ex Aeliani Historia 191

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/191

Luporum insidijs minus idcir to patent, quòd non ita separatim à reliquis errant, quemadmodum singulae caprae à gregalibus suis segregantur. Arabes dicunt, ouium greges apud se mu lica plus sanè quàm cibo pinguescere: sale delectantur, quòd eiusmodi cibus potionis desiderium mouet. Neque etiam ignorant, ut boreas & auster maximo ad conceptionem adiumento sint: atque ut boreas concipiendis maribus fit idoneus, sic foeminis auster, praeclare tenent: perindeque ut uel hac uel illa prole sit opus dum ineuntur, aut in hunc aut in illum uentum spectant. Achilles ad comburendum so cium in rogis iacentem prece obsccrationeque humili & supplice uti, tum ut Iris ei uentos imploraret, & ipse quoque aduenientibus sacrificium tanquam praemium polliceretur, necesse habuit. Neoclis filius uentos facta sacrificatione placare Atheniensem populum docuit: oues non item: at uero uentos administros conceptuum sua sponte & non appellatos & promptos habent, ad quos periti pastores cas dirigunt: Cum enim auster fiat, tunc ut foemineae prolis numerus augeatur, ouibus arietes admittunt. De ouibus sine felle. XXXVI. CAP. Ves in Ponto sine selle esse dicuntur: Contrà in

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
