# Ex Aeliani Historia 197

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/197

GYLLII ACCESSIO. De Histrice. CAP. XLVII. On in opacis syluis quicquam horribiliore aspe Nctu, neque infestiore existit, quàm histrix. Lupo est magnitudine paulo minor, asperis, & densis similiter setis, atque uarium erinaceorum genus horret. Vn guium robore, & dentium ad dissecandum praestantia confidentes sunt lupi, ursi, pardi, leones: Histrix non item, ueruntamen non à natura armis ad se tuen dum destituitur. De Cynocephalis. CAP. XLVIII. JOst uastam Aegypti solitudinem, quam omnem septem diebus transiri ferunt, seeundum uiam quae ad Aethiopiam pertinet, Cynoprosopi homines habitantes, ex uenatu Dorcadum & hubalorum uiuunt, nigro aspectu, capite & dentibus caninis praediti sunt, quae eorum similitudo cum canibus effecit, ut hic ipsorum mentionem interposuerim. Vocis quidem expertes sunt, sed strident acute: infra barbam mentum possident, sic promissum, ut serpentium simile id esse uideatur: eorum manus robustis unguibus, & acutis armantur, similiterque toto pectore, ut capite ipso hirsuti habentur, atque etiam pedum celeritate & ualent, & captu difficilia non ignorant, loca ea esse ubi aquae existant. De Cynocephalorum uictu. CAP. XLIX. nocephali ex eo nomen trahunt, quòd canino Epraediti sunt capite, caetera membra humana habent: VI.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
