# Ex Aeliani Historia 199

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/199

latus densissimas conualles uideri aiunt, & Corudam locum nominari, ubi bestiae satyrorum similitudinem formamque gerentes, & toto corpore hirsutae, uersantur: atque equina cauda praeditae dieuntur. Ea cum non à uenatoribus agitantur, in opaeis & spissi syluis solent uiuere. Cum autem uenantium strepitum entiunt, & canum latratus exaudiunt, in montium uertiees incredibili celeritate recurrunt: Nam per mon tes iter conficere assuetae sunt. Contra eos qui se insequuntur pugnant, de summis montibus saxa deuoluentes. Ex ijs nonnullae, sed aegerrime tandem, aut aegrotantes, aut grauidae comprehenduntur. Illae quidem propter morbum: hae uero ob grauiditatem. FINIS LIBRI VI.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
