# Ex Aeliani Historia 200

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/200

LIBER SEPTIMVS DE VI ET NATVRA ANIMALIVM. De Catobleponte, apud Libycos. CAP. VM multiplices & uarias Africa procreat bestias, tum Catoblepontem sic nuncupatum parere existimatur: tauro similis spectatur, truculentus, terribilisque aspectu: alta ei & densa sunt sucilia, oculi non perinde quidem magni ut hubuli subijciuntur, sanguinc suffusi: non directè, sed ad ter ram uersus intuctur: à uertice ineipiciis iuba, equinae similis, per eius frontem promittitur, quae si usque ad faciem pertinet, formidabiliorem eum reddit: mortiferas depascitur herbas, ac simul ut taurino aspectu conspexit, statim horret, & iubam erigit, ea autem in excelsum excitata, atque apertis labris per guttur quiddam uehementer acutum & horrendum emittit, ut aër supra caput obducatur, & inficiatur: animalia autem appropinquantia, quae hoc coelum hauriant, gra uiter affligantur, & uocis usum amittant, in letalesque conuulsiones incidant. DeIndico Manticora. Pud Indos nascitur immenso robore praeditum Aanimal, cui Indorum lingua Manticorae nomen est, magnitudine maximi leonis, colore rubrum, canis modo uillosum: facie eadem prope quae hominis: dentium triplici utrinque ordine mucrone acutissimomorum, caninis maiorum: auribus hominis ummilibus, nisi quòd hae & grandiores, & uillosiores sunt, oculis cęsijs, & his non dissimilibus hominis: pedibus & unguibus eisdem qui leonis: summa cauda illi Scorpionis modo terreni, aculeo plusquam cubitali armata, reliquum caudae, utrinque aculcis cuspidatum est, quos tanquam tela, si quis insequatur, eminus iaculatur: Aculei si quem attigerint, letales emissiones habent.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
