# Ex Aeliani Historia 203

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/203

uidentium oculos ueluti perstringit: Nam nigro colore i eum offendis, mutat se ipse, & aliud coloris genus instituit, ac se cito in uiriditatem inuertit, & quasi mutatione uestium facta, alius rursus uisus album colorem, tanquam aliam personam histrio, sic induit, naturam ementitam: sed etsi non ueneficijs, ueluti Medaea quaedam, aut Circe illitus est: tamen praestigijs potens, uidentium oculis eludere solet. Alexander Myndius dolore & molestia cibi inopia, à Chamae leonte ad hunc modum serpentem affici ait: Mordicus scilicet illum bene latam festucam & ualidam tenentem, sub eaque perinde se ut sub clypeo uersantem contra hostem serpentem uenire: Serpentem uero quia festucae latitudinem circumplecti non possit, Chamae leontem dentibus configere non posse: itaque hunc alipsa confici, exedique nequire: membra enim ut illius reliqua serpens mordeat, non tamen ea in ipsius carnen penetrare potest, tanta nimirum pellis firmitate & robore existit, nihil ut prorsus serpentis morsus semiat. De Tharando. CAP. Vborem, pallorem, liuorem, homini & bestijs Reutem mollem habentibus, & minime uillosis, acci dere, nihil imirum: Tharando uero animali, cui est ter gus impenetrabile, & uillus ursorum magnitudine, admirabile uideri debet: seipsum enim cum uillis suis hic uertit, milleque colorum species cum summo uidentium stupore reddit. Scythicum animal est, dorso & magnitudine tauro simile, eius corium ne spiculo quidem penetrari potest.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
