# Ex Aeliani Historia 208

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/208

Vbus ruffo colore, & robustis cornibus geminis Darmatus, in utraque sede uiuit. Cum in mari natat cum permultus piscium grex consequens osculatur, quòd ex illius conspectu summa uoluptate afficiatur: sed praecipuo quodam studio circum ipsum uersantur Pagri, Oculatae, Acus, Mulli, Astaci. Id autem ha bet admirationem, quòd ferae bestiae alieni generis amore teneantur. Attagenes enim ceruorum, & Perdices damarum, Otides cquorum, Psitaci luporum studio flagrant. O uchemens amoris numen, quanta uis tua, quantum cogitas, quantum imperas, sola terrarum tuis sagittis commouentur extra fines. Longè ateque mare uagabatur, at tuo nutu ac ditione suo allico se continet: ascendisti in ccelum, nouit te magnus olympus. Timent te omnia coelestia & terrena, & miferae gentes mortuorum: quae etsi (sicut poëtae perhi bent) Lethei hausta aqua omnem dolorem fugarunt, te tamen adhuc horrent: tibi Sol, & louis fulmina cedunt, & diuersae ferae coniunguntur. Attagenes in ceruorum dorso saliunt, in damarum item Perdices alas explicantes se resrigerant, Otides circum pedes equorum concursant, Sargi ad conspectum caprarum accedunt, circum Subum omne piscium genus errare gaudet, atque ordine iter faciens, à tergo dextra & sinistra eidem comitatur: sed scelestus ille externam amicitiam contemnens, marinos socios exedit & conficit. Hiuero tametsi ob oculos uersantem mortenm uident, tamen intersectorem suum neque oderunt, neque relinquunt. Sed scelerate Sube & fraudulente, non impune innocenteis pisces occideris, nam ipsi tibi perniciem piscatores molientur. De Sphinge. XIII. CAP. Phingem alatum tum pingunt, tum fingunt omnes Oqui in ea arte quae actionem manuum habet cum

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
