Latin
GYLLII ACCESSIO
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 209
Unproofread scanNot analysed yet
actione coniunctam operam ponunt. Sphingem Aegyptij qui scalpturam exercent, &Thebanae fabu lae duplici natura conformantes, biformem conantur nobis repraesentare, ipsum ex corpore uirginis &leonis cum grauitate &compositione architectantes. Sed haec in fabulas reijcienda, nos animalium naturas persequamur. Quemadmodum Ichneumo utriusque sexus est particeps &aspidi &crocodilo hostis. CAP. XIIII. Chncumoni utriusque sexus participi à natura tribu A tum est, ut &suo semine grauiditatem &partum alijs afferat, &ipse quoque uentrem ferat, &ex sese pariat, qui in pugna quam inter se pugnant uicti fuerint, ea bellicae offensionis nota inuruntur, ut &in uiliorem sexum censeantur, &muliebria patiantur. Contrà, ij qui ex bello superiores cuaserunt, uictos subigunt, &simul suo semine implent: at uicti ex ea male à se pugnata pugna, hoc praemio afficiuntur, ut &partus do lores sufferant, &ex patribus qui iam ante fuissent, matres reddantur. Cum homini insestissimis bestijs aspide &erocodilo inimicitias gerunt. Latonae &Lu cinae sacri esse exissimantur. Apud Aegyptios Heracleopolitas uencrationem &religionem possidere feruntur.