# Ex Aeliani Historia 211

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/211

Hunc alij caniculo dicunt similem esse alij mustellae. Ideoque hac aetate quod murinam speciem similitudinemque gerit, uulgò murem Indicum uocant. De Ichneumone & Aspide. CAP. XVI. Egyptiarum pugna ferarum eiusmodi est AspiAdis & Ichneumonis: Hic non inconsultè ac te merè in bellum descendit, neque illa trepidantius timi diusque certamen init. Ille tanquam uir omnibus armis septus in luto uolutatur, ac agglutinati luti ope rimento obducitur, sicque postea iustis armis se tectum arbitratus, in certamen uenit: si lutum desit, aqua se alluens, seque in altum madidumque sabulum abijciens, ex improuisis rebus ac fortuitis, arma ad tuitionem sui ingeniose comparat, continuoque cum capitali aduersario depugnat: summas autem nares suas, teneras, ac ualde aspidis morsui opportunas, suae caudae flexu septus, tuetur: si eas aspis assequi possit, hostem debellauit: sin minus assecutus fuerit, frustra dentes contra lutum exercet. Contra autem Ichneumo illi anteuertens, si ex inopinato fauces comprehenderit, illam strangulat. Quocirca tota uictoria cum sit posita in anticipatione, uictor existit, qui morsibus alterum praeuerterit. Crocodilorum foecunditati sa lutariter natura obsistit, nam oua quae ex sese Crocodili secundum flumina parere solent, inquirit Ichneumo, ac perdit, & quod magnam admirationem habet, nec oua comedit, nec ad suam, sed ad hominum itilitatem naturae instinctu conterit. De Simia. XVII. CAP.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
