# Ex Aeliani Historia 217

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/217

Vlpes in exuperantiam infinitae tum malitiae, Vtum fraudis progreditur, nihil ut non & malitiose, & dolose agat: Cum enim uesparium resertum esse animaduerterit, retrorsum eò accedit, atque tota à uespcto auersa, ab aculeorum sanè uulncribus declinans in cellas uesparias immissa, hirsuta cauda, eademque bene prolixa, uespas concutit. Cum autem uesparum circum uestitam spissis pilis caudam impetentium reserta est, tum eam ipsam uel ad arborem, uel ad parietem ad maceriémue allidit: Itaque multa caudae attri tione his ex tinctis, in reliquas inuadit, perindeque eas ut primas interimit: Iamque reliquas caeteras ab aculeis intelligens inopes esse, os in uesparium abijciens, idipsum uorat. De Vulpis insidijs

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
