# Ex Aeliani Historia 220

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, AP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/220

Iam porro foetus suos quum in plureis locos lepus dispergit, hoc pacto arbitrans à rapinis tutiores esse, tum summo in eos amore flagrat, neque à uenaticis modò insidijs de se timet, uerum etiam uulpium incursiones perhorrescit, nec minus auium impetus extimescit, sed & coruorum, & aquilarum uocem multo maxime metuit, atque horret: & sanè quidem cum his auibus nulla pace coniungitur, sed sese abstrudit in dumeta, in aliaue fruteta, aut cespites, aut cum necessitate urgetur, in quoduis aliud latibulum se occultat. De uulpibus Caspijs. CAP. XXX. Myntas in mansionibus, quas sic inscripsit, eam Aait Caspiarum uulpium esse multitudinem, ut non modò agrestia stabula adcant, sed urbes quoque ingrediantur: nihil tamen nocentes, neque rapientes, sed ita cicures Caspijs tanquàm caniculae adulantur.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
