Latin
CAP. XXXIIII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 223
Unproofread scanNot analysed yet
Non oculos claudit cum somnum capit, imo uero cum reliqua membra somnum accipiunt, intcrea tamen oculi uident. In pastionibus tum nocturnis tum longinquis pabulum inquirit, siue quòd fortè peregrini cibi desiderio tenetur, siue etiam quantum equidem intelligo, ut se exerceat, &pedum celeritatem firmet. Viam retrouersus pertinentem cupide amplexatur, consuetam sedem omnibus locis antefert, eoque non parum saepe capitur, quòd assuctum cubile relinque re non possit. De Leporum uelocitate montanorum &CAP. XXXVI. campestrium. Epus quem canes &equi insectantur, si campeLstris sit, celeriore &concitatiore cursu, quam mon tanus uiam conficit, propter corporis exiguitatem, &tenuitatem. Cum enim gracili habitu sit, ipsum celeri tate praestare uero proximum est. Primum igitur ex terra exsiliens saltu fertur, &per dumeta aliaue densiora uirgulta expeditus perlabitur.