# Ex Aeliani Historia 227

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/227
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/227

Lepores ut sint omnes sanè longis & pilosis auribus, tibijs neque magnis, neque aequalibus: certe diuersos inter se colores habent, alij cyanei, alij in solis terrarum nigris fusci, alij in rubris terris rutili, nonnulli omni ex parte albi. GYLLII ACCESSIO. De leporis astutia in tuenda sua procrea CAP. XXXVIII. tione. X suis lepusculis alium alibi lepores ponunt, ut Eiugeris saepe interuallo distent inter se, ne si ue homo uel canis interuenerit, omnes simul periclitentur, ipsi autem lepores ad cubile redeuntes, posta quàm uarium & multiplex posuerunt uestigium, ab alijs longe remotum, extremum saltum saltant, ne nimirum uestigiorum perpetuitate somnum capientes deprehendantur. De Cuniculis. XXXIX. CAP. Liud est etiam genus leporum, natura perparAuum, nec tamen augetur unquam, ei cuniculus nomen est: quod quidem ipsum nouatum à me non est, at etiam in conscribenda historia Graeci quidam usi sunt, quod à principio Hispani imposuissent. Caudam caeteris breuiorem habet, caetera reliquis leporibus consimilis est, praeterquam quòd magnitudo capitis quippiam differt, quia exilius sit, & minima carne praeditum, eius uniuersum corpus candidius quàm reliquorum leporum. CAP. De Fele. XL.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
