Latin
GYLLII ACCESSIO. CAP. XXXVII
Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia 228
Unproofread scanNot analysed yet
Vemadmodium ex felibus mas est libidinosissimus, sic amantissima catulorum foemina: quae ueneream idcirco maris consuetudinem refugit, quòd is calidissimum, ignisque simile semen emittat, genitale ut foeminae comburat. Eiusce quidem rei mas non ignarus, communes catulos suos interimit. Haec autem nouorum catulorum desiderio permota, eius libidini morem gerit. Quòd autem ab omni tetro odore feles abhorrere dicantur, eò excrementa sua prius fossa facta, in terram occultant.