# Ex Aeliani Historia 231

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, GYLLII ACCESSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/231

Mures diuinae irae metu, in montem quempiam aciei instructione ordi em quadrangulum conseruantes discedunt: horum omnium natu minimi primo in ordine consistunt, maximi uero extremum agmen ducunt, eos qui lassitudine defieiunt, urgent, ac seipsos sequi cogunt. Quòd si ex itinere minimi natu laborantes subsistant, omnes quoque consequentes, ut est in more belli instituioque positum, insi stunt, & interquiescunt: Simulque se, ut primi mouere coeperunt, eaeteri continuo omnes subsequuntur. Hoc idem qui Pontum ineolunt mures illic agere dicunt. Ex omni autem domo cuius ruinae impendeant qua primum datur, ecleriter demigrare creduntur. Cum autem uocem felis aut uiperae sibilum ex andiuerunt, è nido museulos in locum alium transferunt. De Muribus insulae Heracleae. CAP. IIII. Vantum est cunque murium in Heraclea, quae in OPonto insula est, deum & religiose colet, & quod

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
