# Ex Aeliani Historia 237

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/237

conspergit, cuius ui perfusum corrumpitur, & quod futurum erat ad multa utile, reddit inutile. Et Ljur etiam urinam suam in terram occultat, quae ubi concreu rit ac congelarit, lapis efficitur, ad sculpendum accommo datus, & simul ad muliebrem mundum ex petitus. De Herinaceorum prudentia. CAP. XV. Erinaceis eorum quae ad uitae usum pertinent, Inatura sua nec imprudcns creditur, nec imperitus comparandorum & condendorum in hyemem fru ctuum: Planè enim nouit, non omni tempore percipiendorum tempestiuitatem fructuum datam esse, quare cum hirsutiis spinis tam sit, seipsum in locis, ubi pomorum acerui constructi sunt, uolutans, suis aculeis transfixa portat non pauca in thesaurum cauernarum, in quas abdita atque condita seruantur: unde promere queat, cum nulla ex parte extrinsecus fructus colligi queunt. Terreni Herinacei nunc ueteratoriam explicabo: Cum enim is uicinus est ut capiatur, contortissime scipsum concludit, & tantoperè contrahit, ut comprehendi non queat, simul & animam continet, spiritumque comprimit, & ab omni mo tu conquiescens, mortui speciem prae se fert.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
