# Ex Aeliani Historia 244

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/244

CAP. XXVII. Ormicae in primis sedula atque operosa animalia, Tranto laborandi studio tenentur, ut ne noctes quidem in suo opere cessent, modò sit plena Iuna: nec uero, quemadmodum homines inertiae, fugaeque labo randi excusationes praetendunt: Quid enim inertium dierum multitudinem commemorem, necesse est? Indicta sunt Dionysia, Lenaea, Saturnalia: alia Spartam sunt translata, alia Thebas recepta: quin singulis etiam ur bibus, mille dierum inertissimae segnitiae non apud barbaros solum, sed etiam apud Graecos indictae sunt. De terrae fossionibus, quas faciunt formicae. XXVIII. CAP. Egyptias fossas & Creticos labyrinthos historici literarum memoria celebrant, & poëtarum natio uersibus decantat: uerum sossionum quas formicae efficiunt, uaria diuerticula, flexiones, anfractus nondum sciunt: enimuero eae mirabili sapientia subterraneas aedificatiunculas tortuosissimè construunt, ut uel difficilem inuentu aditum, uel omnino inuium insidias sibi molientibus efficiant: terram enim quam effodiunt, pro foraminibus aggerant, & tanquam muros quosdam, & propugnacula circumijciunt, & ne ex ccclo ex coelo aqua pluuia deflucns seipsas sunditus alluuione perdat.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
