# Ex Aeliani Historia 245

Pierre Gilles, Ex Aeliani Historia, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gilles/ex-aeliani-historia/245

Intermedia item sepimenta, cauernas alias ab alijs secernentia, solcrtissime machinantur atque ut de splendidis hominum aedibus ficri solet, do mum suam triplici regione formaque circumscribunt: alterum enim in ea locum Andronem, in quo mares ha bitent, aedificant: alterum Gynecium nuncupatum, ubi foeminae pariant, moliuntur: tertium granorum aceruis destinant: cum tamen ab Ischomacho & Socrate rei oeconomicae peritis nihil tale didicerint. Quum au tem tanquam ad pabulandum proficiscuntur, natu grandiores similiter eas, atque exercitus duces, ducunt: ut ad segetes peruenerunt adolescentiores sub stipula stant, duces uero ascendunt, & spicas abscissas inferioribus deijciunt: hae uero circumstantes, aristas distrahunt, simul & ex earum uallo & uaginis grana indusa explicant: neque ad excutiendum ullo instrumento egent, neque ad uentilandum uiris, neque uentis ad purganda à sordibus grana, ex frumentis, quae homines exarant, cibos sibi conficientes, humanis laboribus fruuntur. Illud etiam auditum habeo prudenter factum, eas humatione mortuas afficere solere.

---

Pierre Gilles (with Claudius Aelianus), Ex Aeliani Historia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ex_Aeliani_Historia.
